Skip to content

Instantly share code, notes, and snippets.

Embed
What would you like to do?
Publius Vergilius Maro - Aeneis
This file has been truncated, but you can view the full file.
[
{
"book": 1,
"line": 1,
"text": "Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris"
},
{
"book": 1,
"line": 2,
"text": "Italiam, fato profugus, Laviniaque venit"
},
{
"book": 1,
"line": 3,
"text": "litora, multum ille et terris iactatus et alto"
},
{
"book": 1,
"line": 4,
"text": "vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;"
},
{
"book": 1,
"line": 5,
"text": "multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,"
},
{
"book": 1,
"line": 6,
"text": "inferretque deos Latio, genus unde Latinum,"
},
{
"book": 1,
"line": 7,
"text": "Albanique patres, atque altae moenia Romae."
},
{
"book": 1,
"line": 8,
"text": "Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,"
},
{
"book": 1,
"line": 9,
"text": "quidve dolens, regina deum tot volvere casus"
},
{
"book": 1,
"line": 10,
"text": "insignem pietate virum, tot adire labores"
},
{
"book": 1,
"line": 11,
"text": "impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?"
},
{
"book": 1,
"line": 12,
"text": "Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,"
},
{
"book": 1,
"line": 13,
"text": "Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe"
},
{
"book": 1,
"line": 14,
"text": "ostia, dives opum studiisque asperrima belli;"
},
{
"book": 1,
"line": 15,
"text": "quam Iuno fertur terris magis omnibus unam"
},
{
"book": 1,
"line": 16,
"text": "posthabita coluisse Samo; hic illius arma,"
},
{
"book": 1,
"line": 17,
"text": "hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,"
},
{
"book": 1,
"line": 18,
"text": "si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque."
},
{
"book": 1,
"line": 19,
"text": "Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci"
},
{
"book": 1,
"line": 20,
"text": "audierat, Tyrias olim quae verteret arces;"
},
{
"book": 1,
"line": 21,
"text": "hinc populum late regem belloque superbum"
},
{
"book": 1,
"line": 22,
"text": "venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas."
},
{
"book": 1,
"line": 23,
"text": "Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,"
},
{
"book": 1,
"line": 24,
"text": "prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis—"
},
{
"book": 1,
"line": 25,
"text": "necdum etiam causae irarum saevique dolores"
},
{
"book": 1,
"line": 26,
"text": "exciderant animo: manet alta mente repostum"
},
{
"book": 1,
"line": 27,
"text": "iudicium Paridis spretaeque iniuria formae,"
},
{
"book": 1,
"line": 28,
"text": "et genus invisum, et rapti Ganymedis honores."
},
{
"book": 1,
"line": 29,
"text": "His accensa super, iactatos aequore toto"
},
{
"book": 1,
"line": 30,
"text": "Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,"
},
{
"book": 1,
"line": 31,
"text": "arcebat longe Latio, multosque per annos"
},
{
"book": 1,
"line": 32,
"text": "errabant, acti fatis, maria omnia circum."
},
{
"book": 1,
"line": 33,
"text": "Tantae molis erat Romanam condere gentem!"
},
{
"book": 1,
"line": 34,
"text": "Vix e conspectu Siculae telluris in altum"
},
{
"book": 1,
"line": 35,
"text": "vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,"
},
{
"book": 1,
"line": 36,
"text": "cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,"
},
{
"book": 1,
"line": 37,
"text": "haec secum: 'Mene incepto desistere victam,"
},
{
"book": 1,
"line": 38,
"text": "nec posse Italia Teucrorum avertere regem?"
},
{
"book": 1,
"line": 39,
"text": "Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem"
},
{
"book": 1,
"line": 40,
"text": "Argivom atque ipsos potuit submergere ponto,"
},
{
"book": 1,
"line": 41,
"text": "unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?"
},
{
"book": 1,
"line": 42,
"text": "Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,"
},
{
"book": 1,
"line": 43,
"text": "disiecitque rates evertitque aequora ventis,"
},
{
"book": 1,
"line": 44,
"text": "illum expirantem transfixo pectore flammas"
},
{
"book": 1,
"line": 45,
"text": "turbine corripuit scopuloque infixit acuto."
},
{
"book": 1,
"line": 46,
"text": "Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque"
},
{
"book": 1,
"line": 47,
"text": "et soror et coniunx, una cum gente tot annos"
},
{
"book": 1,
"line": 48,
"text": "bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret"
},
{
"book": 1,
"line": 49,
"text": "praeterea, aut supplex aris imponet honorem?'"
},
{
"book": 1,
"line": 50,
"text": "Talia flammato secum dea corde volutans"
},
{
"book": 1,
"line": 51,
"text": "nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,"
},
{
"book": 1,
"line": 52,
"text": "Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro"
},
{
"book": 1,
"line": 53,
"text": "luctantes ventos tempestatesque sonoras"
},
{
"book": 1,
"line": 54,
"text": "imperio premit ac vinclis et carcere frenat."
},
{
"book": 1,
"line": 55,
"text": "Illi indignantes magno cum murmure montis"
},
{
"book": 1,
"line": 56,
"text": "circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce"
},
{
"book": 1,
"line": 57,
"text": "sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras."
},
{
"book": 1,
"line": 58,
"text": "Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum"
},
{
"book": 1,
"line": 59,
"text": "quippe ferant rapidi secum verrantque per auras."
},
{
"book": 1,
"line": 60,
"text": "Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,"
},
{
"book": 1,
"line": 61,
"text": "hoc metuens, molemque et montis insuper altos"
},
{
"book": 1,
"line": 62,
"text": "imposuit, regemque dedit, qui foedere certo"
},
{
"book": 1,
"line": 63,
"text": "et premere et laxas sciret dare iussus habenas."
},
{
"book": 1,
"line": 64,
"text": "Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:"
},
{
"book": 1,
"line": 65,
"text": "'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex"
},
{
"book": 1,
"line": 66,
"text": "et mulcere dedit fluctus et tollere vento,"
},
{
"book": 1,
"line": 67,
"text": "gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,"
},
{
"book": 1,
"line": 68,
"text": "Ilium in Italiam portans victosque Penates:"
},
{
"book": 1,
"line": 69,
"text": "incute vim ventis submersasque obrue puppes,"
},
{
"book": 1,
"line": 70,
"text": "aut age diversos et disiice corpora ponto."
},
{
"book": 1,
"line": 71,
"text": "Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,"
},
{
"book": 1,
"line": 72,
"text": "quarum quae forma pulcherrima Deiopea,"
},
{
"book": 1,
"line": 73,
"text": "conubio iungam stabili propriamque dicabo,"
},
{
"book": 1,
"line": 74,
"text": "omnis ut tecum meritis pro talibus annos"
},
{
"book": 1,
"line": 75,
"text": "exigat, et pulchra faciat te prole parentem.'"
},
{
"book": 1,
"line": 76,
"text": "Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes"
},
{
"book": 1,
"line": 77,
"text": "explorare labor; mihi iussa capessere fas est."
},
{
"book": 1,
"line": 78,
"text": "Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque"
},
{
"book": 1,
"line": 79,
"text": "concilias, tu das epulis accumbere divom,"
},
{
"book": 1,
"line": 80,
"text": "nimborumque facis tempestatumque potentem.'"
},
{
"book": 1,
"line": 81,
"text": "Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem"
},
{
"book": 1,
"line": 82,
"text": "impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,"
},
{
"book": 1,
"line": 83,
"text": "qua data porta, ruunt et terras turbine perflant."
},
{
"book": 1,
"line": 84,
"text": "Incubuere mari, totumque a sedibus imis"
},
{
"book": 1,
"line": 85,
"text": "una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis"
},
{
"book": 1,
"line": 86,
"text": "Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus."
},
{
"book": 1,
"line": 87,
"text": "Insequitur clamorque virum stridorque rudentum."
},
{
"book": 1,
"line": 88,
"text": "Eripiunt subito nubes caelumque diemque"
},
{
"book": 1,
"line": 89,
"text": "Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra."
},
{
"book": 1,
"line": 90,
"text": "Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,"
},
{
"book": 1,
"line": 91,
"text": "praesentemque viris intentant omnia mortem."
},
{
"book": 1,
"line": 92,
"text": "Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:"
},
{
"book": 1,
"line": 93,
"text": "ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas"
},
{
"book": 1,
"line": 94,
"text": "talia voce refert: 'O terque quaterque beati,"
},
{
"book": 1,
"line": 95,
"text": "quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis"
},
{
"book": 1,
"line": 96,
"text": "contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis"
},
{
"book": 1,
"line": 97,
"text": "Tydide! Mene Iliacis occumbere campis"
},
{
"book": 1,
"line": 98,
"text": "non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,"
},
{
"book": 1,
"line": 99,
"text": "saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens"
},
{
"book": 1,
"line": 100,
"text": "Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis"
},
{
"book": 1,
"line": 101,
"text": "scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'"
},
{
"book": 1,
"line": 102,
"text": "Talia iactanti stridens Aquilone procella"
},
{
"book": 1,
"line": 103,
"text": "velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit."
},
{
"book": 1,
"line": 104,
"text": "Franguntur remi; tum prora avertit, et undis"
},
{
"book": 1,
"line": 105,
"text": "dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons."
},
{
"book": 1,
"line": 106,
"text": "Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens"
},
{
"book": 1,
"line": 107,
"text": "terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis."
},
{
"book": 1,
"line": 108,
"text": "Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet—"
},
{
"book": 1,
"line": 109,
"text": "saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras—"
},
{
"book": 1,
"line": 110,
"text": "dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto"
},
{
"book": 1,
"line": 111,
"text": "in brevia et Syrtis urget, miserabile visu,"
},
{
"book": 1,
"line": 112,
"text": "inliditque vadis atque aggere cingit harenae."
},
{
"book": 1,
"line": 113,
"text": "Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,"
},
{
"book": 1,
"line": 114,
"text": "ipsius ante oculos ingens a vertice pontus"
},
{
"book": 1,
"line": 115,
"text": "in puppim ferit: excutitur pronusque magister"
},
{
"book": 1,
"line": 116,
"text": "volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem"
},
{
"book": 1,
"line": 117,
"text": "torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex."
},
{
"book": 1,
"line": 118,
"text": "Adparent rari nantes in gurgite vasto,"
},
{
"book": 1,
"line": 119,
"text": "arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas."
},
{
"book": 1,
"line": 120,
"text": "Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,"
},
{
"book": 1,
"line": 121,
"text": "et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,"
},
{
"book": 1,
"line": 122,
"text": "vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes"
},
{
"book": 1,
"line": 123,
"text": "accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt."
},
{
"book": 1,
"line": 124,
"text": "Interea magno misceri murmure pontum,"
},
{
"book": 1,
"line": 125,
"text": "emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis"
},
{
"book": 1,
"line": 126,
"text": "stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto"
},
{
"book": 1,
"line": 127,
"text": "prospiciens, summa placidum caput extulit unda."
},
{
"book": 1,
"line": 128,
"text": "Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,"
},
{
"book": 1,
"line": 129,
"text": "fluctibus oppressos Troas caelique ruina,"
},
{
"book": 1,
"line": 130,
"text": "nec latuere doli fratrem Iunonis et irae."
},
{
"book": 1,
"line": 131,
"text": "Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:"
},
{
"book": 1,
"line": 132,
"text": "'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?"
},
{
"book": 1,
"line": 133,
"text": "Iam caelum terramque meo sine numine, venti,"
},
{
"book": 1,
"line": 134,
"text": "miscere, et tantas audetis tollere moles?"
},
{
"book": 1,
"line": 135,
"text": "Quos ego—sed motos praestat componere fluctus."
},
{
"book": 1,
"line": 136,
"text": "Post mihi non simili poena commissa luetis."
},
{
"book": 1,
"line": 137,
"text": "Maturate fugam, regique haec dicite vestro:"
},
{
"book": 1,
"line": 138,
"text": "non illi imperium pelagi saevumque tridentem,"
},
{
"book": 1,
"line": 139,
"text": "sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,"
},
{
"book": 1,
"line": 140,
"text": "vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula"
},
{
"book": 1,
"line": 141,
"text": "Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'"
},
{
"book": 1,
"line": 142,
"text": "Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,"
},
{
"book": 1,
"line": 143,
"text": "collectasque fugat nubes, solemque reducit."
},
{
"book": 1,
"line": 144,
"text": "Cymothoe simul et Triton adnixus acuto"
},
{
"book": 1,
"line": 145,
"text": "detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;"
},
{
"book": 1,
"line": 146,
"text": "et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,"
},
{
"book": 1,
"line": 147,
"text": "atque rotis summas levibus perlabitur undas."
},
{
"book": 1,
"line": 148,
"text": "Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est"
},
{
"book": 1,
"line": 149,
"text": "seditio, saevitque animis ignobile volgus,"
},
{
"book": 1,
"line": 150,
"text": "iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat;"
},
{
"book": 1,
"line": 151,
"text": "tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem"
},
{
"book": 1,
"line": 152,
"text": "conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;"
},
{
"book": 1,
"line": 153,
"text": "ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—"
},
{
"book": 1,
"line": 154,
"text": "sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam"
},
{
"book": 1,
"line": 155,
"text": "prospiciens genitor caeloque invectus aperto"
},
{
"book": 1,
"line": 156,
"text": "flectit equos, curruque volans dat lora secundo."
},
{
"book": 1,
"line": 157,
"text": "Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu"
},
{
"book": 1,
"line": 158,
"text": "contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras."
},
{
"book": 1,
"line": 159,
"text": "Est in secessu longo locus: insula portum"
},
{
"book": 1,
"line": 160,
"text": "efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto"
},
{
"book": 1,
"line": 161,
"text": "frangitur inque sinus scindit sese unda reductos."
},
{
"book": 1,
"line": 162,
"text": "Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur"
},
{
"book": 1,
"line": 163,
"text": "in caelum scopuli, quorum sub vertice late"
},
{
"book": 1,
"line": 164,
"text": "aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis"
},
{
"book": 1,
"line": 165,
"text": "desuper horrentique atrum nemus imminet umbra."
},
{
"book": 1,
"line": 166,
"text": "Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,"
},
{
"book": 1,
"line": 167,
"text": "intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,"
},
{
"book": 1,
"line": 168,
"text": "nympharum domus: hic fessas non vincula navis"
},
{
"book": 1,
"line": 169,
"text": "ulla tenent, unco non alligat ancora morsu."
},
{
"book": 1,
"line": 170,
"text": "Huc septem Aeneas collectis navibus omni"
},
{
"book": 1,
"line": 171,
"text": "ex numero subit; ac magno telluris amore"
},
{
"book": 1,
"line": 172,
"text": "egressi optata potiuntur Troes harena,"
},
{
"book": 1,
"line": 173,
"text": "et sale tabentis artus in litore ponunt."
},
{
"book": 1,
"line": 174,
"text": "Ac primum silici scintillam excudit Achates,"
},
{
"book": 1,
"line": 175,
"text": "succepitque ignem foliis, atque arida circum"
},
{
"book": 1,
"line": 176,
"text": "nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam."
},
{
"book": 1,
"line": 177,
"text": "Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma"
},
{
"book": 1,
"line": 178,
"text": "expediunt fessi rerum, frugesque receptas"
},
{
"book": 1,
"line": 179,
"text": "et torrere parant flammis et frangere saxo."
},
{
"book": 1,
"line": 180,
"text": "Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem"
},
{
"book": 1,
"line": 181,
"text": "prospectum late pelago petit, Anthea si quem"
},
{
"book": 1,
"line": 182,
"text": "iactatum vento videat Phrygiasque biremis,"
},
{
"book": 1,
"line": 183,
"text": "aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici."
},
{
"book": 1,
"line": 184,
"text": "Navem in conspectu nullam, tris litore cervos"
},
{
"book": 1,
"line": 185,
"text": "prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur"
},
{
"book": 1,
"line": 186,
"text": "a tergo, et longum per vallis pascitur agmen."
},
{
"book": 1,
"line": 187,
"text": "Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas"
},
{
"book": 1,
"line": 188,
"text": "corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;"
},
{
"book": 1,
"line": 189,
"text": "ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis"
},
{
"book": 1,
"line": 190,
"text": "cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem"
},
{
"book": 1,
"line": 191,
"text": "miscet agens telis nemora inter frondea turbam;"
},
{
"book": 1,
"line": 192,
"text": "nec prius absistit, quam septem ingentia victor"
},
{
"book": 1,
"line": 193,
"text": "corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet."
},
{
"book": 1,
"line": 194,
"text": "Hinc portum petit, et socios partitur in omnes."
},
{
"book": 1,
"line": 195,
"text": "Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes"
},
{
"book": 1,
"line": 196,
"text": "litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,"
},
{
"book": 1,
"line": 197,
"text": "dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:"
},
{
"book": 1,
"line": 198,
"text": "'O socii—neque enim ignari sumus ante malorum—"
},
{
"book": 1,
"line": 199,
"text": "O passi graviora, dabit deus his quoque finem."
},
{
"book": 1,
"line": 200,
"text": "Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis"
},
{
"book": 1,
"line": 201,
"text": "accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa"
},
{
"book": 1,
"line": 202,
"text": "experti: revocate animos, maestumque timorem"
},
{
"book": 1,
"line": 203,
"text": "mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit."
},
{
"book": 1,
"line": 204,
"text": "Per varios casus, per tot discrimina rerum"
},
{
"book": 1,
"line": 205,
"text": "tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas"
},
{
"book": 1,
"line": 206,
"text": "ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae."
},
{
"book": 1,
"line": 207,
"text": "Durate, et vosmet rebus servate secundis.'"
},
{
"book": 1,
"line": 208,
"text": "Talia voce refert, curisque ingentibus aeger"
},
{
"book": 1,
"line": 209,
"text": "spem voltu simulat, premit altum corde dolorem."
},
{
"book": 1,
"line": 210,
"text": "Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;"
},
{
"book": 1,
"line": 211,
"text": "tergora deripiunt costis et viscera nudant;"
},
{
"book": 1,
"line": 212,
"text": "pars in frusta secant veribusque trementia figunt;"
},
{
"book": 1,
"line": 213,
"text": "litore aena locant alii, flammasque ministrant."
},
{
"book": 1,
"line": 214,
"text": "Tum victu revocant vires, fusique per herbam"
},
{
"book": 1,
"line": 215,
"text": "implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae."
},
{
"book": 1,
"line": 216,
"text": "Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,"
},
{
"book": 1,
"line": 217,
"text": "amissos longo socios sermone requirunt,"
},
{
"book": 1,
"line": 218,
"text": "spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,"
},
{
"book": 1,
"line": 219,
"text": "sive extrema pati nec iam exaudire vocatos."
},
{
"book": 1,
"line": 220,
"text": "Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,"
},
{
"book": 1,
"line": 221,
"text": "nunc Amyci casum gemit et crudelia secum"
},
{
"book": 1,
"line": 222,
"text": "fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum."
},
{
"book": 1,
"line": 223,
"text": "Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo"
},
{
"book": 1,
"line": 224,
"text": "despiciens mare velivolum terrasque iacentis"
},
{
"book": 1,
"line": 225,
"text": "litoraque et latos populos, sic vertice caeli"
},
{
"book": 1,
"line": 226,
"text": "constitit, et Libyae defixit lumina regnis."
},
{
"book": 1,
"line": 227,
"text": "Atque illum talis iactantem pectore curas"
},
{
"book": 1,
"line": 228,
"text": "tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis"
},
{
"book": 1,
"line": 229,
"text": "adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque"
},
{
"book": 1,
"line": 230,
"text": "aeternis regis imperiis, et fulmine terres,"
},
{
"book": 1,
"line": 231,
"text": "quid meus Aeneas in te committere tantum,"
},
{
"book": 1,
"line": 232,
"text": "quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,"
},
{
"book": 1,
"line": 233,
"text": "cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?"
},
{
"book": 1,
"line": 234,
"text": "Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,"
},
{
"book": 1,
"line": 235,
"text": "hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,"
},
{
"book": 1,
"line": 236,
"text": "qui mare, qui terras omni dicione tenerent,"
},
{
"book": 1,
"line": 237,
"text": "pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?"
},
{
"book": 1,
"line": 238,
"text": "Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas"
},
{
"book": 1,
"line": 239,
"text": "solabar, fatis contraria fata rependens;"
},
{
"book": 1,
"line": 240,
"text": "nunc eadem fortuna viros tot casibus actos"
},
{
"book": 1,
"line": 241,
"text": "insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?"
},
{
"book": 1,
"line": 242,
"text": "Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,"
},
{
"book": 1,
"line": 243,
"text": "Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus"
},
{
"book": 1,
"line": 244,
"text": "regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,"
},
{
"book": 1,
"line": 245,
"text": "unde per ora novem vasto cum murmure montis"
},
{
"book": 1,
"line": 246,
"text": "it mare proruptum et pelago premit arva sonanti."
},
{
"book": 1,
"line": 247,
"text": "Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit"
},
{
"book": 1,
"line": 248,
"text": "Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit"
},
{
"book": 1,
"line": 249,
"text": "Troia; nunc placida compostus pace quiescit:"
},
{
"book": 1,
"line": 250,
"text": "nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,"
},
{
"book": 1,
"line": 251,
"text": "navibus (infandum!) amissis, unius ob iram"
},
{
"book": 1,
"line": 252,
"text": "prodimur atque Italis longe disiungimur oris."
},
{
"book": 1,
"line": 253,
"text": "Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'"
},
{
"book": 1,
"line": 254,
"text": "Olli subridens hominum sator atque deorum,"
},
{
"book": 1,
"line": 255,
"text": "voltu, quo caelum tempestatesque serenat,"
},
{
"book": 1,
"line": 256,
"text": "oscula libavit natae, dehinc talia fatur:"
},
{
"book": 1,
"line": 257,
"text": "'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum"
},
{
"book": 1,
"line": 258,
"text": "fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini"
},
{
"book": 1,
"line": 259,
"text": "moenia, sublimemque feres ad sidera caeli"
},
{
"book": 1,
"line": 260,
"text": "magnanimum Aenean; neque me sententia vertit."
},
{
"book": 1,
"line": 261,
"text": "Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,"
},
{
"book": 1,
"line": 262,
"text": "longius et volvens fatorum arcana movebo)"
},
{
"book": 1,
"line": 263,
"text": "bellum ingens geret Italia, populosque feroces"
},
{
"book": 1,
"line": 264,
"text": "contundet, moresque viris et moenia ponet,"
},
{
"book": 1,
"line": 265,
"text": "tertia dum Latio regnantem viderit aestas,"
},
{
"book": 1,
"line": 266,
"text": "ternaque transierint Rutulis hiberna subactis."
},
{
"book": 1,
"line": 267,
"text": "At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo"
},
{
"book": 1,
"line": 268,
"text": "additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,—"
},
{
"book": 1,
"line": 269,
"text": "triginta magnos volvendis mensibus orbis"
},
{
"book": 1,
"line": 270,
"text": "imperio explebit, regnumque ab sede Lavini"
},
{
"book": 1,
"line": 271,
"text": "transferet, et longam multa vi muniet Albam."
},
{
"book": 1,
"line": 272,
"text": "Hic iam ter centum totos regnabitur annos"
},
{
"book": 1,
"line": 273,
"text": "gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,"
},
{
"book": 1,
"line": 274,
"text": "Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem."
},
{
"book": 1,
"line": 275,
"text": "Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus"
},
{
"book": 1,
"line": 276,
"text": "Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet"
},
{
"book": 1,
"line": 277,
"text": "moenia, Romanosque suo de nomine dicet."
},
{
"book": 1,
"line": 278,
"text": "His ego nec metas rerum nec tempora pono;"
},
{
"book": 1,
"line": 279,
"text": "imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,"
},
{
"book": 1,
"line": 280,
"text": "quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,"
},
{
"book": 1,
"line": 281,
"text": "consilia in melius referet, mecumque fovebit"
},
{
"book": 1,
"line": 282,
"text": "Romanos rerum dominos gentemque togatam:"
},
{
"book": 1,
"line": 283,
"text": "sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,"
},
{
"book": 1,
"line": 284,
"text": "cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas"
},
{
"book": 1,
"line": 285,
"text": "servitio premet, ac victis dominabitur Argis."
},
{
"book": 1,
"line": 286,
"text": "Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,"
},
{
"book": 1,
"line": 287,
"text": "imperium oceano, famam qui terminet astris,—"
},
{
"book": 1,
"line": 288,
"text": "Iulius, a magno demissum nomen Iulo."
},
{
"book": 1,
"line": 289,
"text": "Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,"
},
{
"book": 1,
"line": 290,
"text": "accipies secura; vocabitur hic quoque votis."
},
{
"book": 1,
"line": 291,
"text": "Aspera tum positis mitescent saecula bellis;"
},
{
"book": 1,
"line": 292,
"text": "cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,"
},
{
"book": 1,
"line": 293,
"text": "iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis"
},
{
"book": 1,
"line": 294,
"text": "claudentur Belli portae; Furor impius intus,"
},
{
"book": 1,
"line": 295,
"text": "saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis"
},
{
"book": 1,
"line": 296,
"text": "post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.'"
},
{
"book": 1,
"line": 297,
"text": "Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,"
},
{
"book": 1,
"line": 298,
"text": "ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces"
},
{
"book": 1,
"line": 299,
"text": "hospitio Teucris, ne fati nescia Dido"
},
{
"book": 1,
"line": 300,
"text": "finibus arceret: volat ille per aera magnum"
},
{
"book": 1,
"line": 301,
"text": "remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris."
},
{
"book": 1,
"line": 302,
"text": "Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni"
},
{
"book": 1,
"line": 303,
"text": "corda volente deo; in primis regina quietum"
},
{
"book": 1,
"line": 304,
"text": "accipit in Teucros animum mentemque benignam."
},
{
"book": 1,
"line": 305,
"text": "At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,"
},
{
"book": 1,
"line": 306,
"text": "ut primum lux alma data est, exire locosque"
},
{
"book": 1,
"line": 307,
"text": "explorare novos, quas vento accesserit oras,"
},
{
"book": 1,
"line": 308,
"text": "qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,"
},
{
"book": 1,
"line": 309,
"text": "quaerere constituit, sociisque exacta referre"
},
{
"book": 1,
"line": 310,
"text": "Classem in convexo nemorum sub rupe cavata"
},
{
"book": 1,
"line": 311,
"text": "arboribus clausam circum atque horrentibus umbris"
},
{
"book": 1,
"line": 312,
"text": "occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,"
},
{
"book": 1,
"line": 313,
"text": "bina manu lato crispans hastilia ferro."
},
{
"book": 1,
"line": 314,
"text": "Cui mater media sese tulit obvia silva,"
},
{
"book": 1,
"line": 315,
"text": "virginis os habitumque gerens, et virginis arma"
},
{
"book": 1,
"line": 316,
"text": "Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat"
},
{
"book": 1,
"line": 317,
"text": "Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum."
},
{
"book": 1,
"line": 318,
"text": "Namque umeris de more habilem suspenderat arcum"
},
{
"book": 1,
"line": 319,
"text": "venatrix, dederatque comam diffundere ventis,"
},
{
"book": 1,
"line": 320,
"text": "nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis."
},
{
"book": 1,
"line": 321,
"text": "Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum"
},
{
"book": 1,
"line": 322,
"text": "vidistis si quam hic errantem forte sororum,"
},
{
"book": 1,
"line": 323,
"text": "succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,"
},
{
"book": 1,
"line": 324,
"text": "aut spumantis apri cursum clamore prementem.'"
},
{
"book": 1,
"line": 325,
"text": "Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:"
},
{
"book": 1,
"line": 326,
"text": "'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum—"
},
{
"book": 1,
"line": 327,
"text": "O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus"
},
{
"book": 1,
"line": 328,
"text": "mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe—"
},
{
"book": 1,
"line": 329,
"text": "an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?—"
},
{
"book": 1,
"line": 330,
"text": "sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,"
},
{
"book": 1,
"line": 331,
"text": "et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris"
},
{
"book": 1,
"line": 332,
"text": "iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque"
},
{
"book": 1,
"line": 333,
"text": "erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:"
},
{
"book": 1,
"line": 334,
"text": "multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.'"
},
{
"book": 1,
"line": 335,
"text": "Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore;"
},
{
"book": 1,
"line": 336,
"text": "virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,"
},
{
"book": 1,
"line": 337,
"text": "purpureoque alte suras vincire cothurno."
},
{
"book": 1,
"line": 338,
"text": "Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;"
},
{
"book": 1,
"line": 339,
"text": "sed fines Libyci, genus intractabile bello."
},
{
"book": 1,
"line": 340,
"text": "Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,"
},
{
"book": 1,
"line": 341,
"text": "germanum fugiens. Longa est iniuria, longae"
},
{
"book": 1,
"line": 342,
"text": "ambages; sed summa sequar fastigia rerum."
},
{
"book": 1,
"line": 343,
"text": "'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri"
},
{
"book": 1,
"line": 344,
"text": "Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,"
},
{
"book": 1,
"line": 345,
"text": "cui pater intactam dederat, primisque iugarat"
},
{
"book": 1,
"line": 346,
"text": "ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat"
},
{
"book": 1,
"line": 347,
"text": "Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes."
},
{
"book": 1,
"line": 348,
"text": "Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum"
},
{
"book": 1,
"line": 349,
"text": "impius ante aras, atque auri caecus amore,"
},
{
"book": 1,
"line": 350,
"text": "clam ferro incautum superat, securus amorum"
},
{
"book": 1,
"line": 351,
"text": "germanae; factumque diu celavit, et aegram,"
},
{
"book": 1,
"line": 352,
"text": "multa malus simulans, vana spe lusit amantem."
},
{
"book": 1,
"line": 353,
"text": "Ipsa sed in somnis inhumati venit imago"
},
{
"book": 1,
"line": 354,
"text": "coniugis, ora modis attollens pallida miris,"
},
{
"book": 1,
"line": 355,
"text": "crudeles aras traiectaque pectora ferro"
},
{
"book": 1,
"line": 356,
"text": "nudavit, caecumque domus scelus omne retexit."
},
{
"book": 1,
"line": 357,
"text": "Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,"
},
{
"book": 1,
"line": 358,
"text": "auxiliumque viae veteres tellure recludit"
},
{
"book": 1,
"line": 359,
"text": "thesauros, ignotum argenti pondus et auri."
},
{
"book": 1,
"line": 360,
"text": "His commota fugam Dido sociosque parabat:"
},
{
"book": 1,
"line": 361,
"text": "conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni"
},
{
"book": 1,
"line": 362,
"text": "aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,"
},
{
"book": 1,
"line": 363,
"text": "corripiunt, onerantque auro: portantur avari"
},
{
"book": 1,
"line": 364,
"text": "Pygmalionis opes pelago; dux femina facti."
},
{
"book": 1,
"line": 365,
"text": "Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis"
},
{
"book": 1,
"line": 366,
"text": "moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,"
},
{
"book": 1,
"line": 367,
"text": "mercatique solum, facti de nomine Byrsam,"
},
{
"book": 1,
"line": 368,
"text": "taurino quantum possent circumdare tergo."
},
{
"book": 1,
"line": 369,
"text": "Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,"
},
{
"book": 1,
"line": 370,
"text": "quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille"
},
{
"book": 1,
"line": 371,
"text": "suspirans, imoque trahens a pectore vocem:"
},
{
"book": 1,
"line": 372,
"text": "'O dea, si prima repetens ab origine pergam,"
},
{
"book": 1,
"line": 373,
"text": "et vacet annalis nostrorum audire laborum,"
},
{
"book": 1,
"line": 374,
"text": "ante diem clauso componat Vesper Olympo."
},
{
"book": 1,
"line": 375,
"text": "Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris"
},
{
"book": 1,
"line": 376,
"text": "Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos"
},
{
"book": 1,
"line": 377,
"text": "forte sua Libycis tempestas adpulit oris."
},
{
"book": 1,
"line": 378,
"text": "Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates"
},
{
"book": 1,
"line": 379,
"text": "classe veho mecum, fama super aethera notus."
},
{
"book": 1,
"line": 380,
"text": "Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo."
},
{
"book": 1,
"line": 381,
"text": "Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,"
},
{
"book": 1,
"line": 382,
"text": "matre dea monstrante viam, data fata secutus;"
},
{
"book": 1,
"line": 383,
"text": "vix septem convolsae undis Euroque supersunt."
},
{
"book": 1,
"line": 384,
"text": "Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,"
},
{
"book": 1,
"line": 385,
"text": "Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem"
},
{
"book": 1,
"line": 386,
"text": "passa Venus medio sic interfata dolore est:"
},
{
"book": 1,
"line": 387,
"text": "'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras"
},
{
"book": 1,
"line": 388,
"text": "vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem."
},
{
"book": 1,
"line": 389,
"text": "Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,"
},
{
"book": 1,
"line": 390,
"text": "Namque tibi reduces socios classemque relatam"
},
{
"book": 1,
"line": 391,
"text": "nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,"
},
{
"book": 1,
"line": 392,
"text": "ni frustra augurium vani docuere parentes."
},
{
"book": 1,
"line": 393,
"text": "Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,"
},
{
"book": 1,
"line": 394,
"text": "aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto"
},
{
"book": 1,
"line": 395,
"text": "turbabat caelo; nunc terras ordine longo"
},
{
"book": 1,
"line": 396,
"text": "aut capere, aut captas iam despectare videntur:"
},
{
"book": 1,
"line": 397,
"text": "ut reduces illi ludunt stridentibus alis,"
},
{
"book": 1,
"line": 398,
"text": "et coetu cinxere polum, cantusque dedere,"
},
{
"book": 1,
"line": 399,
"text": "haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum"
},
{
"book": 1,
"line": 400,
"text": "aut portum tenet aut pleno subit ostia velo."
},
{
"book": 1,
"line": 401,
"text": "Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.'"
},
{
"book": 1,
"line": 402,
"text": "Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,"
},
{
"book": 1,
"line": 403,
"text": "ambrosiaeque comae divinum vertice odorem"
},
{
"book": 1,
"line": 404,
"text": "spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,"
},
{
"book": 1,
"line": 405,
"text": "et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem"
},
{
"book": 1,
"line": 406,
"text": "adgnovit, tali fugientem est voce secutus:"
},
{
"book": 1,
"line": 407,
"text": "'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis"
},
{
"book": 1,
"line": 408,
"text": "ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram"
},
{
"book": 1,
"line": 409,
"text": "non datur, ac veras audire et reddere voces?'"
},
{
"book": 1,
"line": 410,
"text": "Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:"
},
{
"book": 1,
"line": 411,
"text": "at Venus obscuro gradientes aere saepsit,"
},
{
"book": 1,
"line": 412,
"text": "et multo nebulae circum dea fudit amictu,"
},
{
"book": 1,
"line": 413,
"text": "cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,"
},
{
"book": 1,
"line": 414,
"text": "molirive moram, aut veniendi poscere causas."
},
{
"book": 1,
"line": 415,
"text": "Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit"
},
{
"book": 1,
"line": 416,
"text": "laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo"
},
{
"book": 1,
"line": 417,
"text": "ture calent arae, sertisque recentibus halant."
},
{
"book": 1,
"line": 418,
"text": "Corripuere viam interea, qua semita monstrat."
},
{
"book": 1,
"line": 419,
"text": "Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi"
},
{
"book": 1,
"line": 420,
"text": "imminet, adversasque adspectat desuper arces."
},
{
"book": 1,
"line": 421,
"text": "Miratur molem Aeneas, magalia quondam,"
},
{
"book": 1,
"line": 422,
"text": "miratur portas strepitumque et strata viarum."
},
{
"book": 1,
"line": 423,
"text": "Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,"
},
{
"book": 1,
"line": 424,
"text": "molirique arcem et manibus subvolvere saxa,"
},
{
"book": 1,
"line": 425,
"text": "pars optare locum tecto et concludere sulco."
},
{
"book": 1,
"line": 426,
"text": "[Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]"
},
{
"book": 1,
"line": 427,
"text": "hic portus alii effodiunt; hic alta theatris"
},
{
"book": 1,
"line": 428,
"text": "fundamenta locant alii, immanisque columnas"
},
{
"book": 1,
"line": 429,
"text": "rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris."
},
{
"book": 1,
"line": 430,
"text": "Qualis apes aestate nova per florea rura"
},
{
"book": 1,
"line": 431,
"text": "exercet sub sole labor, cum gentis adultos"
},
{
"book": 1,
"line": 432,
"text": "educunt fetus, aut cum liquentia mella"
},
{
"book": 1,
"line": 433,
"text": "stipant et dulci distendunt nectare cellas,"
},
{
"book": 1,
"line": 434,
"text": "aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto"
},
{
"book": 1,
"line": 435,
"text": "ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:"
},
{
"book": 1,
"line": 436,
"text": "fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella."
},
{
"book": 1,
"line": 437,
"text": "'O fortunati, quorum iam moenia surgunt!'"
},
{
"book": 1,
"line": 438,
"text": "Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis."
},
{
"book": 1,
"line": 439,
"text": "Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,"
},
{
"book": 1,
"line": 440,
"text": "per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli."
},
{
"book": 1,
"line": 441,
"text": "Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,"
},
{
"book": 1,
"line": 442,
"text": "quo primum iactati undis et turbine Poeni"
},
{
"book": 1,
"line": 443,
"text": "effodere loco signum, quod regia Iuno"
},
{
"book": 1,
"line": 444,
"text": "monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello"
},
{
"book": 1,
"line": 445,
"text": "egregiam et facilem victu per saecula gentem."
},
{
"book": 1,
"line": 446,
"text": "Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido"
},
{
"book": 1,
"line": 447,
"text": "condebat, donis opulentum et numine divae,"
},
{
"book": 1,
"line": 448,
"text": "aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque"
},
{
"book": 1,
"line": 449,
"text": "aere trabes, foribus cardo stridebat aenis."
},
{
"book": 1,
"line": 450,
"text": "Hoc primum in luco nova res oblata timorem"
},
{
"book": 1,
"line": 451,
"text": "leniit, hic primum Aeneas sperare salutem"
},
{
"book": 1,
"line": 452,
"text": "ausus, et adflictis melius confidere rebus."
},
{
"book": 1,
"line": 453,
"text": "Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,"
},
{
"book": 1,
"line": 454,
"text": "reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,"
},
{
"book": 1,
"line": 455,
"text": "artificumque manus inter se operumque laborem"
},
{
"book": 1,
"line": 456,
"text": "miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,"
},
{
"book": 1,
"line": 457,
"text": "bellaque iam fama totum volgata per orbem,"
},
{
"book": 1,
"line": 458,
"text": "Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem."
},
{
"book": 1,
"line": 459,
"text": "Constitit, et lacrimans, 'Quis iam locus' inquit 'Achate,"
},
{
"book": 1,
"line": 460,
"text": "quae regio in terris nostri non plena laboris?"
},
{
"book": 1,
"line": 461,
"text": "En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;"
},
{
"book": 1,
"line": 462,
"text": "sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt."
},
{
"book": 1,
"line": 463,
"text": "Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'"
},
{
"book": 1,
"line": 464,
"text": "Sic ait, atque animum pictura pascit inani,"
},
{
"book": 1,
"line": 465,
"text": "multa gemens, largoque umectat flumine voltum."
},
{
"book": 1,
"line": 466,
"text": "Namque videbat, uti bellantes Pergama circum"
},
{
"book": 1,
"line": 467,
"text": "hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,"
},
{
"book": 1,
"line": 468,
"text": "hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles."
},
{
"book": 1,
"line": 469,
"text": "Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis"
},
{
"book": 1,
"line": 470,
"text": "adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno"
},
{
"book": 1,
"line": 471,
"text": "Tydides multa vastabat caede cruentus,"
},
{
"book": 1,
"line": 472,
"text": "ardentisque avertit equos in castra, prius quam"
},
{
"book": 1,
"line": 473,
"text": "pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent."
},
{
"book": 1,
"line": 474,
"text": "Parte alia fugiens amissis Troilus armis,"
},
{
"book": 1,
"line": 475,
"text": "infelix puer atque impar congressus Achilli,"
},
{
"book": 1,
"line": 476,
"text": "fertur equis, curruque haeret resupinus inani,"
},
{
"book": 1,
"line": 477,
"text": "lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur"
},
{
"book": 1,
"line": 478,
"text": "per terram, et versa pulvis inscribitur hasta."
},
{
"book": 1,
"line": 479,
"text": "Interea ad templum non aequae Palladis ibant"
},
{
"book": 1,
"line": 480,
"text": "crinibus Iliades passis peplumque ferebant,"
},
{
"book": 1,
"line": 481,
"text": "suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;"
},
{
"book": 1,
"line": 482,
"text": "diva solo fixos oculos aversa tenebat."
},
{
"book": 1,
"line": 483,
"text": "Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,"
},
{
"book": 1,
"line": 484,
"text": "exanimumque auro corpus vendebat Achilles."
},
{
"book": 1,
"line": 485,
"text": "Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,"
},
{
"book": 1,
"line": 486,
"text": "ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,"
},
{
"book": 1,
"line": 487,
"text": "tendentemque manus Priamum conspexit inermis."
},
{
"book": 1,
"line": 488,
"text": "Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,"
},
{
"book": 1,
"line": 489,
"text": "Eoasque acies et nigri Memnonis arma."
},
{
"book": 1,
"line": 490,
"text": "Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis"
},
{
"book": 1,
"line": 491,
"text": "Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,"
},
{
"book": 1,
"line": 492,
"text": "aurea subnectens exsertae cingula mammae,"
},
{
"book": 1,
"line": 493,
"text": "bellatrix, audetque viris concurrere virgo."
},
{
"book": 1,
"line": 494,
"text": "Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,"
},
{
"book": 1,
"line": 495,
"text": "dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,"
},
{
"book": 1,
"line": 496,
"text": "regina ad templum, forma pulcherrima Dido,"
},
{
"book": 1,
"line": 497,
"text": "incessit magna iuvenum stipante caterva."
},
{
"book": 1,
"line": 498,
"text": "Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi"
},
{
"book": 1,
"line": 499,
"text": "exercet Diana choros, quam mille secutae"
},
{
"book": 1,
"line": 500,
"text": "hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram"
},
{
"book": 1,
"line": 501,
"text": "fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:"
},
{
"book": 1,
"line": 502,
"text": "Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:"
},
{
"book": 1,
"line": 503,
"text": "talis erat Dido, talem se laeta ferebat"
},
{
"book": 1,
"line": 504,
"text": "per medios, instans operi regnisque futuris."
},
{
"book": 1,
"line": 505,
"text": "Tum foribus divae, media testudine templi,"
},
{
"book": 1,
"line": 506,
"text": "saepta armis, solioque alte subnixa resedit."
},
{
"book": 1,
"line": 507,
"text": "Iura dabat legesque viris, operumque laborem"
},
{
"book": 1,
"line": 508,
"text": "partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:"
},
{
"book": 1,
"line": 509,
"text": "cum subito Aeneas concursu accedere magno"
},
{
"book": 1,
"line": 510,
"text": "Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,"
},
{
"book": 1,
"line": 511,
"text": "Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo"
},
{
"book": 1,
"line": 512,
"text": "dispulerat penitusque alias avexerat oras."
},
{
"book": 1,
"line": 513,
"text": "Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates"
},
{
"book": 1,
"line": 514,
"text": "laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras"
},
{
"book": 1,
"line": 515,
"text": "ardebant; sed res animos incognita turbat."
},
{
"book": 1,
"line": 516,
"text": "Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,"
},
{
"book": 1,
"line": 517,
"text": "quae fortuna viris, classem quo litore linquant,"
},
{
"book": 1,
"line": 518,
"text": "quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,"
},
{
"book": 1,
"line": 519,
"text": "orantes veniam, et templum clamore petebant."
},
{
"book": 1,
"line": 520,
"text": "Postquam introgressi et coram data copia fandi,"
},
{
"book": 1,
"line": 521,
"text": "maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:"
},
{
"book": 1,
"line": 522,
"text": "'O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem"
},
{
"book": 1,
"line": 523,
"text": "iustitiaque dedit gentis frenare superbas,"
},
{
"book": 1,
"line": 524,
"text": "Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,"
},
{
"book": 1,
"line": 525,
"text": "oramus, prohibe infandos a navibus ignis,"
},
{
"book": 1,
"line": 526,
"text": "parce pio generi, et propius res aspice nostras."
},
{
"book": 1,
"line": 527,
"text": "Non nos aut ferro Libycos populare Penatis"
},
{
"book": 1,
"line": 528,
"text": "venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;"
},
{
"book": 1,
"line": 529,
"text": "non ea vis animo, nec tanta superbia victis."
},
{
"book": 1,
"line": 530,
"text": "Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,"
},
{
"book": 1,
"line": 531,
"text": "terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;"
},
{
"book": 1,
"line": 532,
"text": "Oenotri coluere viri; nunc fama minores"
},
{
"book": 1,
"line": 533,
"text": "Italiam dixisse ducis de nomine gentem."
},
{
"book": 1,
"line": 534,
"text": "Hic cursus fuit:"
},
{
"book": 1,
"line": 535,
"text": "cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion"
},
{
"book": 1,
"line": 536,
"text": "in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris"
},
{
"book": 1,
"line": 537,
"text": "perque undas, superante salo, perque invia saxa"
},
{
"book": 1,
"line": 538,
"text": "dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris."
},
{
"book": 1,
"line": 539,
"text": "Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem"
},
{
"book": 1,
"line": 540,
"text": "permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;"
},
{
"book": 1,
"line": 541,
"text": "bella cient, primaque vetant consistere terra."
},
{
"book": 1,
"line": 542,
"text": "Si genus humanum et mortalia temnitis arma"
},
{
"book": 1,
"line": 543,
"text": "at sperate deos memores fandi atque nefandi."
},
{
"book": 1,
"line": 544,
"text": "'Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,"
},
{
"book": 1,
"line": 545,
"text": "nec pietate fuit, nec bello maior et armis."
},
{
"book": 1,
"line": 546,
"text": "Quem si fata virum servant, si vescitur aura"
},
{
"book": 1,
"line": 547,
"text": "aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,"
},
{
"book": 1,
"line": 548,
"text": "non metus; officio nec te certasse priorem"
},
{
"book": 1,
"line": 549,
"text": "poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes"
},
{
"book": 1,
"line": 550,
"text": "armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes."
},
{
"book": 1,
"line": 551,
"text": "Quassatam ventis liceat subducere classem,"
},
{
"book": 1,
"line": 552,
"text": "et silvis aptare trabes et stringere remos:"
},
{
"book": 1,
"line": 553,
"text": "si datur Italiam, sociis et rege recepto,"
},
{
"book": 1,
"line": 554,
"text": "tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;"
},
{
"book": 1,
"line": 555,
"text": "sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,"
},
{
"book": 1,
"line": 556,
"text": "pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli,"
},
{
"book": 1,
"line": 557,
"text": "at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,"
},
{
"book": 1,
"line": 558,
"text": "unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'"
},
{
"book": 1,
"line": 559,
"text": "Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant"
},
{
"book": 1,
"line": 560,
"text": "Dardanidae."
},
{
"book": 1,
"line": 561,
"text": "Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:"
},
{
"book": 1,
"line": 562,
"text": "'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas."
},
{
"book": 1,
"line": 563,
"text": "Res dura et regni novitas me talia cogunt"
},
{
"book": 1,
"line": 564,
"text": "moliri, et late finis custode tueri."
},
{
"book": 1,
"line": 565,
"text": "Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,"
},
{
"book": 1,
"line": 566,
"text": "virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?"
},
{
"book": 1,
"line": 567,
"text": "Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,"
},
{
"book": 1,
"line": 568,
"text": "nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe."
},
{
"book": 1,
"line": 569,
"text": "Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,"
},
{
"book": 1,
"line": 570,
"text": "sive Erycis finis regemque optatis Acesten,"
},
{
"book": 1,
"line": 571,
"text": "auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo."
},
{
"book": 1,
"line": 572,
"text": "Voltis et his mecum pariter considere regnis;"
},
{
"book": 1,
"line": 573,
"text": "urbem quam statuo vestra est, subducite navis;"
},
{
"book": 1,
"line": 574,
"text": "Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur."
},
{
"book": 1,
"line": 575,
"text": "Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem"
},
{
"book": 1,
"line": 576,
"text": "adforet Aeneas! Equidem per litora certos"
},
{
"book": 1,
"line": 577,
"text": "dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,"
},
{
"book": 1,
"line": 578,
"text": "si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'"
},
{
"book": 1,
"line": 579,
"text": "His animum arrecti dictis et fortis Achates"
},
{
"book": 1,
"line": 580,
"text": "et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem"
},
{
"book": 1,
"line": 581,
"text": "ardebant. Prior Aenean compellat Achates:"
},
{
"book": 1,
"line": 582,
"text": "'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?"
},
{
"book": 1,
"line": 583,
"text": "omnia tuta vides, classem sociosque receptos."
},
{
"book": 1,
"line": 584,
"text": "Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi"
},
{
"book": 1,
"line": 585,
"text": "submersum; dictis respondent cetera matris.'"
},
{
"book": 1,
"line": 586,
"text": "Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente"
},
{
"book": 1,
"line": 587,
"text": "scindit se nubes et in aethera purgat apertum."
},
{
"book": 1,
"line": 588,
"text": "Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,"
},
{
"book": 1,
"line": 589,
"text": "os umerosque deo similis; namque ipsa decoram"
},
{
"book": 1,
"line": 590,
"text": "caesariem nato genetrix lumenque iuventae"
},
{
"book": 1,
"line": 591,
"text": "purpureum et laetos oculis adflarat honores:"
},
{
"book": 1,
"line": 592,
"text": "quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo"
},
{
"book": 1,
"line": 593,
"text": "argentum Pariusve lapis circumdatur auro."
},
{
"book": 1,
"line": 594,
"text": "Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente"
},
{
"book": 1,
"line": 595,
"text": "improvisus ait: 'Coram, quem quaeritis, adsum,"
},
{
"book": 1,
"line": 596,
"text": "Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis."
},
{
"book": 1,
"line": 597,
"text": "O sola infandos Troiae miserata labores,"
},
{
"book": 1,
"line": 598,
"text": "quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque"
},
{
"book": 1,
"line": 599,
"text": "omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,"
},
{
"book": 1,
"line": 600,
"text": "urbe, domo, socias, grates persolvere dignas"
},
{
"book": 1,
"line": 601,
"text": "non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est"
},
{
"book": 1,
"line": 602,
"text": "gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem."
},
{
"book": 1,
"line": 603,
"text": "Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid"
},
{
"book": 1,
"line": 604,
"text": "usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,"
},
{
"book": 1,
"line": 605,
"text": "praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt"
},
{
"book": 1,
"line": 606,
"text": "saecula? Qui tanti talem genuere parentes?"
},
{
"book": 1,
"line": 607,
"text": "In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae"
},
{
"book": 1,
"line": 608,
"text": "lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,"
},
{
"book": 1,
"line": 609,
"text": "semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,"
},
{
"book": 1,
"line": 610,
"text": "quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum"
},
{
"book": 1,
"line": 611,
"text": "Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,"
},
{
"book": 1,
"line": 612,
"text": "post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum."
},
{
"book": 1,
"line": 613,
"text": "Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,"
},
{
"book": 1,
"line": 614,
"text": "casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:"
},
{
"book": 1,
"line": 615,
"text": "'Quis te, nate dea, per tanta pericula casus"
},
{
"book": 1,
"line": 616,
"text": "insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?"
},
{
"book": 1,
"line": 617,
"text": "Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae"
},
{
"book": 1,
"line": 618,
"text": "alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?"
},
{
"book": 1,
"line": 619,
"text": "Atque equidem Teucrum memini Sidona venire"
},
{
"book": 1,
"line": 620,
"text": "finibus expulsum patriis, nova regna petentem"
},
{
"book": 1,
"line": 621,
"text": "auxilio Beli; genitor tum Belus opimam"
},
{
"book": 1,