Skip to content

Instantly share code, notes, and snippets.

@zelinskiy
Last active April 8, 2020 17:11
Show Gist options
  • Save zelinskiy/05652eb9b797e4fd742badc0070d7bd4 to your computer and use it in GitHub Desktop.
Save zelinskiy/05652eb9b797e4fd742badc0070d7bd4 to your computer and use it in GitHub Desktop.
Versus de Pasione
Versus de Passione D.N.J.C.
Amíci mei et próximi mei: * advérsum me appropinquavérunt et stetérunt.
Tráditus sum et non egrediébar:* óculi mei languérunt præ inópia.
Et factus est sudor meus: * sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram.
Circumdedérunt me canes multi:* concílium malignántium obsédit me.
Corpus meum dedi percutiéntibus:* et genas meas velléntibus.
Fáciem meam non avérti ab increpántibus: * et conspuéntibus in me.
Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
Mílites plecténtes corónam de spinis: * imposuérunt super caput meum.
Fodérunt manus meas et pedes meos: * et dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
Omnes vidéntes me derisérunt me: * locúti sunt lábiis et movérunt caput.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me:* divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
\textit{Hic Chorus replicábit:}
In manus tuas, etc.
Meménto famulórum tuórum, Dómine: * dum véneris?venéris in regnum tuum.
Iesus autem emíssa voce magna: * trádidit spíritum.
Misericórdias Dómini:* in ætérnum cantábo.
Vere languóres nostros ipse tulit: * et dolóres nostros ipse portávit.
Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras: * attrítus est propter scélera nostra.
Omnes nos quasi oves errávimus: * unusquísque in viam suam declinávit.
Et pósuit in eo Dóminus: * iniquitátes ómnium nostrum.
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem.
\textit{Hic Chorus replicábit:}
Exsúrge, quare obdórmis, etc.
\textit{Et Cantor subsequétur:}
Exsúrge, quare obdórmis, etc.
Ecce Deus Salvátor meus: * fiduciáliter agam et non timébo.
Те ergo, quǽsumus, tuis fámulis súbveni?subvéni: * quos pretióso sánguine redemísti.
\textit{Hic Supérior dicit:}
V. Miserére nostri, Iesu benígne.
\textit{Et Chorus:}
R. Qui passus es cleménter pro nobis.
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Iesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum.
Sign up for free to join this conversation on GitHub. Already have an account? Sign in to comment